32
S 922

King Æthelred grants eight hides (manentes) at Weston upon Trent, one hide (manens) in Morley, one in Smalley and Kidsley, one in Crich, and one in Ingleby, Derbyshire, to Morcar, minister. A.D. 1009

Archive: Burton Abbey

TEXT

Stafford, William Salt Library, 84/5/41: original
Endorsement by the scribe of the charter: + Westunes Landbóc

Px Omnia que uidentur temporalia sunt et que non uidentur æterna sunt . Idcirco terrenis et caducis =terna et iugiter mansura mercanda sunt . ut his uisibilibus lucris inuisibilia bona que fine carent domino Deo auxiliante feliciter adquirantur . Quapropter . ego Æþelredus . diuina mihi arridente munificentia . inperiali regiminis gentis Anglorum sceptro p[ ]titus . aliquam terre partem quam mihi aeternus c=li creator et omnium rerum conditor sua bonitate largiendo indulsit . confero honorabili meo ministro . Morkare . id est . viiito . manentes in loco et circa locum ubi dicitur antiquo uocabulo . Westun . et . i . manens in Morleage . et . i . in Smælleage . et in Kidesleage . et . i . in . Cryc . et . i . in Englaby . cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis . pascuis . campis . siluisque ut habeat et possideat . et post se cuicumque uoluerit in æternam hereditatem derelinquat . Sint quoque prenominati agelluli absoluti et liberi . nullisque humanis seruitiis subiciantur . exceptis ipsis seruitiis quibus insistere quosque monet communis utilitas regni id est expeditio . et arcis pontisque restauratio . Qui autem hanc nostri decreti xanctionem prauo molimine mutilare conatus fuerit certum teneat portionem poenarum cum angelis apostaticis sé perpetualiter perpessurum non modica ; qui uero benigniter fideliterque huius assercioni cyrografi . fidem áccommodauerit ; sanctorum omnium coetui copuletur calcetenus . His itaque confiniis prescripta rura cinguntur .
+ Ðis syndan þa landgemæru þe lic[.]eð into westune. þæt is ærest of siðriðe forda [.]n mæres ford . 7 of mæresforda westa[.]iððarugandic . 7 swa on hina hóh . 7 swa of ðan hó westan wiððæne holanmere forð into ceoleardes beorge 7 of ðam beorhge in mæresdic . 7 of mæresdic in wulfeardes þórn . 7 of wulfeardes þorne in þa grenandíc . andlang þære dice in þone pytt . 7 of þam pytte in deorwentan in þa myðan . 7 of ðam ge[m]yðan upp æft' treontan eft on siðriðe ford . Anno . dominice incarnationis . millesimo . ix . scripta est . uius munificenti= singrapha his testibus . consentientibus quorum inferius nomina caraxantur .
+ Ego Æþelræd rex Anglorum hoc donum libenti animo concessi
+ Ego Æþelstan filius regis huic donationi consensi .
+ Ego Eadmund frater predicti clitonis adiuui .
+ Ego Eadred libens annui
+ Ego Ælfheah archiepiscopus Dorobernie non abnui .
+ Ego Wulfstanus Eboracensis archipresul non rennui .
+ Ego Godwine episcopus ad libitum regis propria manu conscripsi .
+ Ego Liuincg episcopus roboraui .
+ Ego Æþelwold episcopus adquieui .
+ Ego Aþulf episcopus subscripsi .
+ Ego Brih[tw]ald episcopus
+ Ego Eadnoð episcopus
+ Ego Alfun episcopus
+ Ego Æþelric episcopus
+ Ego Æþelsig episcopus
+ Ego Ælfwald episcopus
+ Ego Godwine episcopus
+ Ego Ælfgær episcopus
+ Ego Ælf\s/tan episcopus
+ Ego Aldun episcopus
+ Ego Germanus abbas
+ Ego Ælf\s/ig abbas
+ Ego Wulgar abbas
+ Ego Ælfsig abbas
+ Ego Brihtræd abbas
+ Ego Leofgar [a]bbas
+ Ego Æluere [ab]bas
+ Ego Ælfric dux
+ Ego Leofwine dux
+ Ego Eadric dux
+ Ego Uhtred dux
+ Ego Æþe\l/mær minister .
+ Ego Æþelric minister
+ Ego Ægelgær minister
+ Ego Ælfwine minister
+ Ego Ulfketel minister
+ Ego Godwine minister
+ Ego Siferð minister
+ Ego Wiðer minister
+ Ego Æþelwine minister
+ Ego Godw[ ] minister
+ Ego Fredgist minister
+ Ego Ulf minister
+ Ego Ælfeh minister
+ Ego Wulf[r]ic minister
+ Ego Ulfk[e]tel minister
+ Ego Þurferð minister
+ Ego Aske[t]el minister
+ Ego Wulfsig minister
+ Ego Kata ¯
+ Ego Wulfstan minister
+ Ego Asketel minister
+ Ego Wulfgeat minister
+ Ego Aþelwold minister
+ Ego Ælfeh minister
+ Ego Styr minister
+ Ego Þurbrand minister
+ Ego Wulfstan minister
+ Ego Swaue minister
+ Ego Æþelric minister

Edition: Charters of Burton Abbey, ed. P. H. Sawyer, Anglo-Saxon Charters 2 (Oxford: Published for The British Academy by The Oxford University Press, 1979), pp. 60-3 (no. 32).